История схоластического метода. Второй том: По печатным и непечатным источникам - страница 18



Hec de philosophia diximus, ut ad illam altissimam speciem que est intelligentia perveniremus. Ipsa enim est, per quam imago sui creatoris in ipsa anima reparatur. Sapientia enim ad intelligentiam pervenitur. Per intelligentiam vero anima ad verum fontem sue originis reducitur, que fide sibi associata quedam de deo, que licet sibi incognita sunt et incomprehensibilia, fidei tarnen acquiescens velut expertis locum in anima concedit et quedam sui vicissitudine animam mereri faciunt perfecte scientie habitudinem. Est enim hec vicissitudo inter fidem et intelligentiam, quod intelligentia aliquando fidem transcendit, aliquando fidei suecumbit. Transcendit dum necessaria ratione anime sue de divinis aliquid sie esse vel non esse ostendit ut deum esse et his similia. Est enim intelligentia illa vis anime, qua de deo et de spiritualibus tantum aliqua sola mente et intellectu capimus. Item fides transcendit intellectum, dum anime sue quedam de deo omni rationi et intellectui incomprehensibilia quasi certa et experta persuadet. Sed cum anime quedam per intelligentiam manifestentur, quedam tarnen in deo ei oecultantur, ut investigando veritatem de deo et de oecultissimus eius fidem tenendo mereatur veram eius cognitionem in futuro et sie regnare cum ipso.

Tribus autem modis anime occulta dei innotescunt vel ratione tantum vel divina tantum revelatione vel utroque modo. Ratione item duobus modis: in se, quod animus nullo modo respicit exteriora vel extra se, ut illud: invisibilia dei per ea que faeta sunt conspiciuntur. Item revelatione duobus modis anima occulta dei cognoscit in se i. intrinseca inspiratione unde psalmista: Audiam, quid loquatur in me dominus vel extra se i. in exterioribus. Hoc fit tribus modis: factis, ut abraham filii sui immolatione passionem Christi; dictis, ut per doctrinam, tertio modo per somnia, ut Danieli per somnium nabuchodonosor veritas innotuit. Quod autem aliquid anime oecultum sit de deo apostolus* innuit et quod eisdem quattuor modis innotescant anime occulta dei ex hisdem verbis coneipi potest. Dicit enim: «quod notum est dei». Per hoc notantur aliqua esse anime occulta de deo. Per hoc autem, quod subiungit: «in illis est» notat quod anima intus et e ratione tantum possit quedam pereipere. Unde sie exponitur auetoritas. Quod notum est dei i. quiddam quod noscibile est de deo in illis est i. intus se cognoscere potest homo scilicet ratione. Quod autem aliter per rationem occulta dei cognoscamus i. extra se, innuit apostolus in eadem contextione orationis. Invisibilia, inquit, per ea que visa sunt coneipiuntur. Quod autem revelatione duobus modis occulta dei reserentur anime non est dubium.

Nam apostolus in eodem loco idem notat dicens: «Deus enim illis revelavit» quasi dieeret: non sola natura, non sola ratio sufficit ad perfeetam habendam scientiam nisi deus insuperaddat sibi. Quod revelatio fiat modis duobus, auetoritatibus superius traetatum est.

Cum autem supra dixerimus quedam teneri fide, ad que ratio non attingit, tarnen est notandum, quod nihil tenet fides, quod contra rationem sit, sed potius iuvatur ab ipsa et quasi prima vestigia colligit ex ratione non tarnen ex omnibus que circa rationem considerantur. Est enim quadrifaria consideratio rerum circa rationem.

Alia enim dieuntur ex ratione ut illa que comprehendit necessario sie esse ratio et in illis nihil operatur fides.