История руссов. Варяги и русская государственность - страница 12
«Tum Rex ille prudens & conspicuus hoc consilium admisit & amplexas est. Quamobrem quatuor illos saepe memoratos viros, Constantinopolim mittit, ut omnia quae ad religionem spectabant explorarent ac experientur. In hanc vero illi urbem nec sine magno labore concedunt, atque Basilio Macedoni, tunc Romanorum sceptra moderanti se sistunt, ipsisque tanti suscepti itineris causam renunciant.
Is vero ingenti gaudio hos excipiens, mox viros illos eruditos & praeclares adjungit, qui omnia in urbe pulcherrima monstrarent, quique rogata eorum recte intelligere possent, i isque satisfacere. Hi autem cum multa ipsis in urbe spectaculo digna ostendissent, in celebratissimum illum magnumque sanctae Sophiae templum cum ipsis ingressi sunt.
Atque ut vulgo fertur, tum magna solennitas celebratur, sive S. Chrysostomi, sive Dormitionis sanctissimae Matris Domini mei; id vero non certo dicere valeo; verum tamen est tunc fuisse mirabilem magnamque celebritatem.
Quatuor porro viri qui cum proceribus nostris erant, totum templum circumspexerunt, necnon quae ad celebritatem spectabant: luminaque cernantes, ac canticorum melodiam audientes, stupebant attoniti.
Cum istic autem vespertini & matutini hymni tempore venissent, multaque dixissent audivissentque, accedit sacre et divinae liturgiae tempus: rursusque laudati viri cum proceribus illis ab Imperatore missis in venerandum & maximum Templum ingredientur, ut incruenti & divini mysterii spectatores essent. Huc deducto sermone, Dei erga homines amorem, qui vult omnes salvos fieri & ad cognitionem veritatis venire, stupens considero.
Nam cum Ethnici & barbari illi in termaximum, ut diximus, templum intrassent; stantesque omnia quae ibi tum gerebantur considerarent, curioseque sciscitarentur, cur primum quem parvum vocant, ingressus, deinde vero magnus fieret, quare Subdiaconi & Diaconi ex sacro bemate, cum lucernis & flabellis egrederentur, imo eticam sacerdotes & pontifices, pro assueto more cum tremendis ac divinis mysteriis, necnon Patriarcha qui tunc sedem obtinebat: ac turba in pavimento procideret, preces effunderet clamaretque, Domine miserere.
Illi vero quatuor gentiles soli, intentis oculis sine reverentia haec respiciebant: omnesque sacros ritus considerabant. Ouare misericors ille & miserator Deus noster, iisdem viris oculos aperuit, ut quaedam & mirabilia viderent, at postea sciscitantes, rei viritatem ediscerent. Absoluto quippe divino illo & magno ingressu, cum signo vocati omnes surrexissent: quamprimum viri illi qui stupendam visionem conspexerant imperatoris proceres secum adstantes, manibus arreptos sic alloquuntur: Tremenda & magna esse quae hactenus videramus non diifitemur: quod autem nunc vidimus humanam naturam exsuperat: juvenes quippe quosdam conspeximus alatos, specioso nec assueto amictu, qui pavimentum minime contingebant, sed per aera ferebantur psallentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus.
Quod sane nos omnes plus quam caetera in stuporem magnamque admirationem conjecit. Quibus auditis Imperatoris proceres ita respondent: Et fortasse omnia Christianorum mysteria ignorantes, nescitis ipsos Angelos de coelo descendere, & cum Sacerdotibus nostris ministerium obire.
Tum illi, Verissimum sane & manifestum est quod vos dictis; nec alio argumento opus habet: omnia quippe ipsis oculis vidimus. Demum nos remittite ut eo redeamus unde legati fuimus, quo principem nostrum de iis quae vidimus & probe didicimus, certiorem faciamus. Quos illi tunc cum gaudio & laetitia magna dimiserunt».